di Aristarco Scannabufale
libero docente di Latinità Contemporanea Università di Altamira (Spagna)
De tonsore hispalensi, lepidissimus ludus scaenicus a gallico quodam auctore primum exaratus, deinde a nonnullis viris modulis musicis fuit expressus, inter quibus Iohannes Parvipagus [vide imaginem infra] necnon Ioachim Rubeculus [item], Itali ambo, praestantissimam a posteritati famam obtinuisse videntur. Cujus fabulae sequela, videlicet Stultifera dies sive Figari nuptiae, pariter ab Andrea Lucensi [*] musice condita fuit luculente, ut Albinus et Tubecula, remoto nomine suppositicio cuiusdam Amadei Lupigradi [vide imaginem], narrant. Hujusmodi maximam mentulationem (ut sermone castrensi utar) non omnes autem laudant, nisi caprimulgi, purgatores latrinarum et αὐτοδίδακτοι.
GLOSSARIVM EVPHEMISTICVM
mentulatio = ragionamento orticulturale
sermo castrensis = lessico militare
caprimulugus = operatore zootecnico
purgator latrinarum = operatore ecologico
[*] N.B. Andreae Lucensis vera imago omnino deest, falsa autem et ementita grassatur in commentariis sectae bubalophilae, quae rectius Christiano Amadeo Nephio, viro Saxonico in rebus musicis decenter perito, tribuenda est.
23 Giugno 2023 il 00:54
De Figari nuptiis pauca addere oportet:
Hoc in opere musicali maxime praestat cantio illa praeclara “Ubi sunt tempora pulchra”, quae a Comitissa nomen accipit. De hac quoque praefati doctores bubalarii, una cum anglico sodali Ruperto Vironovario, multa inepte necnon asinine inventa narrare non erubescunt, scilicet — inter alia — a germanico sermone in italicum, musicis modulis vero non mutatis, fuisse conversam. Proh pudor! Si quidquid autem residuum fuerit, subligar in faciem transferre tales auctores deceret.